Latin
PSITTACVS ELECANS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 366
Unproofread scanNot analysed yet
Quum edebat, altero pede cibum non tenebat, ut alii psittaci, sed rostro carptim cibum corripiebat: cibus autem magnâ ex parte, phalaridis semen, illo enim libentius vesci observabam quàm ullo alio seminis genere: mihi tamen quidam conspecti sunt ita edocti, ut panem aquâ tinctum carptim morsicando ederent: potus est aqua. Illud praeterea in hac aviculâ animadvertebam, quòd femellae senescentes, vix edere volebant, nisi cibum jam à mare carptum &aliquamdiu in prolobo retentum, &quasi coctum suo rostro deinde exciperent, ut columbarum pulli à matre ali solent.