# Exoticorum libri decem 366

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PSITTACVS ELECANS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/366

Quum edebat, altero pede cibum non tenebat, ut alii psittaci, sed rostro carptim cibum corripiebat: cibus autem magnâ ex parte, phalaridis semen, illo enim libentius vesci observabam quàm ullo alio seminis genere: mihi tamen quidam conspecti sunt ita edocti, ut panem aquâ tinctum carptim morsicando ederent: potus est aqua. Illud praeterea in hac aviculâ animadvertebam, quòd femellae senescentes, vix edere volebant, nisi cibum jam à mare carptum & aliquamdiu in prolobo retentum, & quasi coctum suo rostro deinde exciperent, ut columbarum pulli à matre ali solent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
