Latin
367.1 to 367.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 367.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
NNO Christi millesimo sexcentesimo quarto mittebat idem Hoierus illi ipsi Doctori Pawio aliam marinam avem colore prorsus à superiore differentem, non minus tamen quàm illa magnam, &paenè ejusdem formae, nisi quòd hujus alarum remiges pennae paullò longiores mihi visae, ut etiam aliquot in cauda pernae: sic ut dubium me facerent, interne mergos reponere deberem, an in Larorum sive Gaviarum classe habere. Poterit tamen benevolus Lector utri velit classi adscribere. Eam verò sic describebam. AB imo collo ad ouropygium usque ductâ per dorsum mensurâ, pedem Romanum lon Sula. ga erat; à capitis vertice ad dorsum usque, uncias undecim, colli ambitus totidem crassus erat, rostri, quod valde mucronatum &firmum habebat, longitudo, uiiciae quinque cum semisse: rostri pars crassior, &quae circa oculos, nigra erat: corporis ambitus viginti quatuor uncias, hoc est, binos pedes Romanos explebat, alae plus quàm pedem longae, caudae verè longiores pennae septem unciarum longitudinem non superabant; crura satis tenuia &infirma habebat, eaque binis unciis non longiora, &nigri prorsus coloris, ut etiam pedes, qui valde lati, quatuor digitis constantes, quorum exterior &illi proximus (qui longissimi) tribus articulationibus constabant, tertius duabus, minimus unâ, singuli parvo ungue praediti praeter secundum, cujus unguis paullo latior, &altero latere serratus, omnes autem nigrâ membranâ simul connexi: longiores porrò &remiges alarum pennae totae nigrae, ut etiam tres illae quae in caudâ superiores &longiores, mediumque caudae locum occupantes: reliquum corpus albae pennae tegebant; quae tamen in dorso, nonnihil subflavescebant, tamquam luto aut pulvere conspersae fuissent. Ceterùm eam avem in insulis Farris captam &Sulam vocari scribebat ad me tùm temporis ipse Hoierus; illasque insulas varias alias aves alere addebat, quarum nomina subiiciebat, atque propediem aliquot expectare; quas ubi acceperit, ad nos missurus sit. Operaepretium igitur me facturum existimavi, si partem epistolae quae de praecipuis avibus in Farris insulis reperiri solitis agit, hîc subiicerem. FARRAE insulae, vulgo Ferroyer, nomen à plumarum copia adeptae videntur, quippe Farrae insula. quae felices admodum in avium foetura, quarum praecipuas sub certis classibus hîc recensere libet, easque omnes palmipedes.