# Exoticorum libri decem 367.1-2-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 367.1 to 367.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/367.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/367.1-2

SKVA HOIERI ETERVM sub extremum Decembrem ejusdem anni, videlicet millesimi sexcentesimi quarti, ab eodem Hoiero seuam avem accipiebam, cujus in Farrensium avium OQuarta classe meminerat epistolâ Martio praecedente exaratâ: & quia nonnullas notas ab iis quas ipse ponebat variare conspiciebam, illius brevem historiam cum ejus icone in tabella expressa, in hoc Auctario Lectoris oculis subiicere volui. ERAT autem gran SKVA. HOIERI. Fig. 1 1i IC. dioris alicujus Gaviae magnitudine, ab imo videlicet collo ad ouaT2. ropygium usque novem cig. uncias longa: corporis ambitus ductâ sub alis mensurâ, uncias sedecim crassus: collum à summo capitis vertice ad tergum usque septem uncias longum: caput non valde magnum, nec rostrum planum, at potiùs longiusculum & angustum, iiq g capitis proximâ parte scabrum, extimâ verò laeve, nigrum, & curvum instar ferè rapacium avium aut Gaviarum, binarum unciarum longitudinem non excedebat: alae septemdecim paenè unciarum longitudinem explebant, & paullulum extremam caudam superabant: quatuor majores alarum pennae remiges nigrae, non albae in extremitate, ut Hoierus adscripserat, nisi fortè similem notam in aliis ejus generis avibus conspexerit: à tubo verò ad mediam usque pennarum longitudinem, illas candidas reperiebam, quemadmodum etiam majores & supernas tres caudae pennas, quâ ouropygio inserebantur, reliquâ parte nigrâ, non secus ac alarum extrema: ad ceteras verò pennas corpus tegentes quod attinet, cineracei ex nigro erant coloris, niger tamen exuperabat, & Haliaeti vel Milvi pennas valdè aemulabantur: crura in extima fere corporis parte collocata habebat, ut pleraeque aves aquaticae, supraque genu valde erant brevia, à genu deinde ad pedem usque, paenè tres uncias longa: pedes plani, tribus digitis praediti & brevi calcari: interior digitus, qui brevior, binis articulis constabat; medius, qui longissimus, tribus; medio longitudine proximus, quatuor; calcar, unicum articulum habebat: omnes autem digiti in parvos ungues curvos desinebant, & nigrâ membranâ sive cartilagine connexi erant ad ungues usque.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
