Latin
367.3 to 367.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 367.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
PORRò quum haec avis ex Hoieri relatione perinde grassetur in omne genus avicularum, ac in pisces, parum abest quin mihi persuadeam, illam esse, aut certè ei persimilem quam Consalvus Oviedus Historiae Indiae Occidentalis lib. XIV. cap. VIII. describit, unicâ notâ exceptâ (si quidem vera sunt quae scribit) nam haec utrumque pedem planum habet, ejusdemque formae: ille autem sinistrum dumtaxat pedem planum suae tribuit, alterum verò facit vulturis aut aquilae pedi similem. Sed forsitan Lectori non erit ingratum, si caput illud in Latinum sermonem convertam (Hispanico enim sermone scripsit) &hîc subiiciam. SAEPE, inquit, conspiciuntur in hac insula Hayti, sive Hispaniola, tum ea quae à D. Ioanne nomen accepit, atque in aliis huic Indiae adscriptis, aves meâ opinione valde mirabiles, dubiaeque naturae, quia tam supra terram, quàm in mari &fluminibus praedari &vivere possunt: sunt autem corporis mole tam grandes, quàm magnus Larus sive Gavia, pennásque habent illi ferè similes, mixti videlicet coloris ex albo &fusco; rostrum etiam simile, sed magis mucronatum: pedes verò habent diversi generis, sinistrum quidem planum, anatum, anserum aut aliarum avium in mari degentium instar, dextrum verò curvum &ad captandam praedam idoneum, ut vultures, falcones, aut aliae aves curvis unguibus praeditae. Itaque quando inter volandum piscem aliquem summâ aquâ natantem conspiciunt, ex alto sese praecipites dant, pedisque dextri unguibus corripiunt, atque, si lubet, in aqua persistentes sinistri pedis auxilio, istic vorant, aut ex aqua sublimes elatae, inter volandum praedâ vescuntur, vel in scopulum aut arborem sese transferunt ut commodiùs praedam vorare possint. Mihi porrò relatum est supra terram aucupium etiam exercere, &parvas aves, lacertos aut ejusmodi res terręstres persequi; eam ob causam Christiani in illis insulis habitantes, aquaticos vultures eos appellant. Haec Oviedus.