Latin
NVMENIVS INDICVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 368-2
Unproofread scanNot analysed yet
alarum quas admodum exiles habet. Etenim nec incedere, nec volare unquam visa est utraque. Rarissimè autem haec, &non nisi peculiaribus quibusdam annis visitur: nec ubi foeturae operam det, ulli hominum exploratum. Utramque hanc speciem in Mergis ego numeraverim. TERTIA classe constituo tres species formâ discrepantes, at hoc genio valde affines, quòd tempestatum praenuntiae, &in alto tantùm Oceano versantur. HARVM quae magnitudine anteit, gallinam mediocrem magnitudine, formâ falconem utcumque aequat, vulgò Haffhest, hoc est, equus marinus non convenienter appella tur: cinericio est undique colore, maculis albis passim interstincta, rostro incurvo veluti falconis, sed breviori. Ad ejus, quemadmodum &duarum insequentium conspectum, exhorrescere piscatores, &littora legere, quâ possunt celeritate, solent, certi tempestatem in propinquo esse noxiam. ALTERA Stormfinck, passere paulò major, tota &haec grisea est, sine maculis, rostro exili admodum, Pegasum prae superiore rectiùs dixeris; siquidem super ipsos fluctus incredibili pedum velocitate transcurrere, ac nimbi instar ferri non sine admiratione videas: ut transferri ad hanc verè possit, quod de Camilla nimis hyperbolicè Virgilius: Illa vel intactae segetis per summa volarei Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas: Vel mare per medium fluctu suspensa tugenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas