# Exoticorum libri decem 368-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, NVMENIVS INDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/368-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/368-2

alarum quas admodum exiles habet. Etenim nec incedere, nec volare unquam visa est utraque. Rarissimè autem haec, & non nisi peculiaribus quibusdam annis visitur: nec ubi foeturae operam det, ulli hominum exploratum. Utramque hanc speciem in Mergis ego numeraverim. TERTIA classe constituo tres species formâ discrepantes, at hoc genio valde affines, quòd tempestatum praenuntiae, & in alto tantùm Oceano versantur. HARVM quae magnitudine anteit, gallinam mediocrem magnitudine, formâ falconem utcumque aequat, vulgò Haffhest, hoc est, equus marinus non convenienter appella tur: cinericio est undique colore, maculis albis passim interstincta, rostro incurvo veluti falconis, sed breviori. Ad ejus, quemadmodum & duarum insequentium conspectum, exhorrescere piscatores, & littora legere, quâ possunt celeritate, solent, certi tempestatem in propinquo esse noxiam. ALTERA Stormfinck, passere paulò major, tota & haec grisea est, sine maculis, rostro exili admodum, Pegasum prae superiore rectiùs dixeris; siquidem super ipsos fluctus incredibili pedum velocitate transcurrere, ac nimbi instar ferri non sine admiratione videas: ut transferri ad hanc verè possit, quod de Camilla nimis hyperbolicè Virgilius: Illa vel intactae segetis per summa volarei Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas: Vel mare per medium fluctu suspensa tugenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
