Latin
37.5 to 37.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 37.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
NONVS, unciam longus erat, minus unFrnctus IX. ciâ latus, cortice denso constans cineracei coloris, duobus angulis distinctus, &extimâ parte mucronatus, levis, &in aqua haud subsidens, tametsi câ mergeretur; durus tamen XIIII. erat, &agitatus strepitum non edebat. Fructu MYROBALANI nigri ossiculo non valdè dissimilis erat Decimus, major tamen, inaequalis, suo externo cortice (si quem habuit) aut pulpâ nudatus, &dumtaxat, ut mihi persuadeo, fructus alicujus ossiculum, quod confractum, satis crasso putamine praeditum esse observabam, &nucleum continere subfuscum, atque in binas partes divisum. Fructu XI. CVIVSDAM etiam fructus ossiculum videbatur Vndecimus, uncialis ferè longitudinis, semuncialis crassitudinis, laevi spadiceique. coloris putamine tectum, supernè quodammodo cristato &coloris albi, atque paullò infra conum illum ad latus vestigio apparente, quo suo fructui inhaeserat. Inter aromata fuerat repertum cum Tamarindorum seminibus &aliis quisquiliis, quae saepenumerò iis commisceri solent. ORBICVLARIS paenè formae erat Duodecimus, Chamaeriphes fructus ossiculo non Fractu XII.