# Exoticorum libri decem 37.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 37.5 to 37.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37.5

NONVS, unciam longus erat, minus unFrnctus IX. ciâ latus, cortice denso constans cineracei coloris, duobus angulis distinctus, & extimâ parte mucronatus, levis, & in aqua haud subsidens, tametsi câ mergeretur; durus tamen XIIII. erat, & agitatus strepitum non edebat. Fructu MYROBALANI nigri ossiculo non valdè dissimilis erat Decimus, major tamen, inaequalis, suo externo cortice (si quem habuit) aut pulpâ nudatus, & dumtaxat, ut mihi persuadeo, fructus alicujus ossiculum, quod confractum, satis crasso putamine praeditum esse observabam, & nucleum continere subfuscum, atque in binas partes divisum. Fructu XI. CVIVSDAM etiam fructus ossiculum videbatur Vndecimus, uncialis ferè longitudinis, semuncialis crassitudinis, laevi spadiceique. coloris putamine tectum, supernè quodammodo cristato & coloris albi, atque paullò infra conum illum ad latus vestigio apparente, quo suo fructui inhaeserat. Inter aromata fuerat repertum cum Tamarindorum seminibus & aliis quisquiliis, quae saepenumerò iis commisceri solent. ORBICVLARIS paenè formae erat Duodecimus, Chamaeriphes fructus ossiculo non Fractu XII.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
