# Exoticorum libri decem 37.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 37.6 to 37.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37.6

teum demittendum, plenum & probè obturatum esse debere, ne, si plenum non sit, aqua putealis aut ejus vapor in vacuum penetret: contrà verò si in aëre refrigerandum, vas plenum esse non debet, sed paullulum vacuum, ut aër frigidus noctis in vacuâ parte vasis inham ara clusus, aquam magis infrigidet. Vasa quae ad refrigerandam aquam in puteos demittuntur, plerumque ex aere aut Mediolanensibus laminis sunt conflata. Aes nisi stanno internè probè sit inductum, malam qualitatem in id imprimit, quod in illo refrigeratur, quia putei humiditas illicò in aere noxiam * sgaru & perniciosam generat aeruginem. Mediolanenses laminae cùm ex ferro sint conflatae, à putei humiditate rubiginem statim contrahunt, quae noxia est, malamque qualitatem imprimit in potum istic adservatum. Hanc ob causam, meâ opinione, si in puteis refrigeranCommodior da est aqua, in vitreas lagenas illam infundi praestaret, aut fictiles vitratas, aut argenteas: in paten refrigerandi ratio. tametsi aquam è puteo haustam in vasa infundere praestabit, in quae reponantur infrigidanda, subinde effusâ ex vase aquâ, & recente adfusâ: nam aqua è puteo hausta, à malis vaporibus purgatur ex aëris adflatu. Ex jam dictis appârent incommoda, quae refrigerationem in puteis factam sequuntur: & praeter illa, experientia nos docet, eam aquam terrestre quidpiam resipere, mali gustus, & mali odoris esse, postquam eam ebibimus. Tertius cum nitro refrigerandi modus, à nautis inventus, illis praecipuè qui triremibus III. refrigeaquae randae vehuntur: nam cùm aër istîc non refrigeret, praesertim dum malacia est, & puteis atque niratio cum nive sint destituti, necessitas hoc remedium eos docuit, licet non bonum, propter adnexa tro. incommoda. Ex quorundam autem sententiâ refrigeratur, quia frigus ad interiores ejus rei quae refrigeratur partes fugit, ob ingentem nitri calorem ex forti agitatione nitri cum aquâ: ex aliorum autem opinione, quòd aqua nitro condensata & crassior effecta, majorem refrigerandi vim adquirit, quae ope nitri calidi adjuta, magis penetrat. Nam omnis res frigida, quò densior est, eò magis frigefacit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
