# Exoticorum libri decem 370-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CERCOPITHECI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/370-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/370-2

CERCOPITHECI. post cap. xv. lib. V. Exoticorum. RISTOTELES Historiae Animalium lib. 11. cap. VIII. varias Simiarum differentias facit, easque πιθήκου, κῆσου, κυνοκετάλου nominibus distinguit. Ejusdem autem Plibri cap. xI. χοιροπιθήκου (Gaza porcariam appellat) meminit, cujus rostro Chamaeleonis rostrum similimum facit. Aelianus etiam diversis Historiae Animalium libris, varia earum genera enumerat: & certè ex Asia, Africa, atque America insignes earum differentias quotidie adferri videmus. Ceterùm tametsi plurimas viderim, & diversae magnitudinis, & diversae etiam formae; nullam tamen mihi conspectam puto illi similem, qualis erat, cujus iconem ad me mittebat anno Christi millesimo sexcentesimo quinto lacobus Plateau, diligentissimus Naturalium rerum observator, scribens ipsum animal dono datum fuisse Illustrissimo Principi Carolo Duci Croyo & Areschotensi. Propterea in tabella exprimendam curabam, ut in hoc Auctario locum haberet. An κυνοκέταλος? V1r i l.ρῶ eii. sisi DE Animalis magnitudine nihil pronunciare possum, quandoquidem ab eo qui mittebat,

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
