Latin
CERCOPITHECI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 370-3
Unproofread scanNot analysed yet
nihil nisi iconem accipiebam, nullis adscriptis notis è quibus de ejus magnitudine quidpiam coniicere possem, atque ipsa icon à rudi nec admodum perito pictore videbatur expressa: eam ob causam meus pictor, cui delineandam in lignea tabella tradebam, paullò concinniorem illam reddebat. Totum verò corpus à capitis vertice ad femora paenè usque, longis villis erat obsitum cineracei coloris: posticam corporis partem cum cruribus ejusdem coloris villis sed brevibus tectam habebat, imò ipsam etiam caudam, quae brevior erat quàm cercopithecorum aliorum esse solet: rostrum longum, nudum, extimâ parte obtusum, canini ferè rostri instar, &rictum satis amplum: nates habebat glabras &prorsus depiles, sanguineoque colore infectas, tamquam cutis detracta fuisset: pedes in quinque digitos fissos, &curvis unguibus armatos: breviter peregrina erat totius animalis forma: in tabellis tamen in aes incisis quas Adrianus Collardus de quadrupedibus animalibus publicabat, similem ferè iconem conspicere memini, hoc est quae caninum rostrum glabrasque nates haberet, sed corpus brevioribus pilis tectum, &caudam prolixiorem. Χοιροπιθήκοις.