# Exoticorum libri decem 370-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CERCOPITHECI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/370-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/370-3

nihil nisi iconem accipiebam, nullis adscriptis notis è quibus de ejus magnitudine quidpiam coniicere possem, atque ipsa icon à rudi nec admodum perito pictore videbatur expressa: eam ob causam meus pictor, cui delineandam in lignea tabella tradebam, paullò concinniorem illam reddebat. Totum verò corpus à capitis vertice ad femora paenè usque, longis villis erat obsitum cineracei coloris: posticam corporis partem cum cruribus ejusdem coloris villis sed brevibus tectam habebat, imò ipsam etiam caudam, quae brevior erat quàm cercopithecorum aliorum esse solet: rostrum longum, nudum, extimâ parte obtusum, canini ferè rostri instar, & rictum satis amplum: nates habebat glabras & prorsus depiles, sanguineoque colore infectas, tamquam cutis detracta fuisset: pedes in quinque digitos fissos, & curvis unguibus armatos: breviter peregrina erat totius animalis forma: in tabellis tamen in aes incisis quas Adrianus Collardus de quadrupedibus animalibus publicabat, similem ferè iconem conspicere memini, hoc est quae caninum rostrum glabrasque nates haberet, sed corpus brevioribus pilis tectum, & caudam prolixiorem. Χοιροπιθήκοις.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
