# Exoticorum libri decem 372

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CERCOPITHECVS BARBATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/372

li 2 gilvi goog gilvi coloris, quibus similes postea mihi non sunt conspecti: habebant illi peculiarem quandam notam, quam in nullo alio istius generis animali observavi: nam suavem quendam, moschi quodammodo instar, spirabant odorem: & Rodericus Lincius, qui eos advexerat, mihi affirmabat omnes istius generis similem odorem exspirare. CETERVM Ioannes Lerius cap. X. Historiae suae Americanae alterius cujusdam generis meminit, quod apud Brasilianos Tououpinamboutios est frequentissimum, & ab ipsis Cay appellatur, pusillum etiam, sed nigri coloris, quod maxima ex parte in silvis versatur, & potissimùm peculiaribus quibusdam arboribus insidere solet, ferentibus siliquas perinde crassas ut nostrae majores fabae, quarum fructu vescuntur. MEMINIT & alterius pusilli generis non majoris Sciuro, & ejusdem ferè coloris, rufi videlicet, cui Brasiliani Sagouin nomen indunt: habereque scribit formam (quantum quidem ad collum, rostrum, anterioremque adeò corporis partem attinet) leoninae similem: magno haud dubiè aestimandum, si in Europam transvehi posset, sed adeò delicatulum esse, ut navis in mari agitationem nullo modo ferre queat, praeterea adeò superbum, ut ob levissimam occasionem, inediâ potiùs & cibi abstinentiâ vitam finire cupiat, quàm minimam molestiam perferre. HVIC formâ non absimilem advehebat etiam cum Psittacis, & odorato illo Cercopithecorum genere Rodericus Linsius, sed unicum, reliquis ejus generis in itinere mortuis: quia toto trimestri tempestatibus jactatus in itinere haeserat: longè verò elegantioris erat coloris, quàm is qui à Lerio describitur. Illius igitur formam quum memoriae impressam adhuc retineam, & ejus nativam iconem coloribus expressam postea nactus fuerim, facere non potui, quin in tabellâ incisam hîc subiicerem & Lectori communicarem.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
