Latin
CERCOPITHECVS SAGOVIN
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 373
Unproofread scanNot analysed yet
exhibita, mihi minimè satisfaceret, ut quae ad animalis exuvium vetustate jam valde corruptum de lincata: illum orabam, ut suum illud animal ad paucos dies mihi concederet, quo commodiùs ejus formam observare possem: quod sanè lubens fecit: nam brevi post, illud ad me mittebat cum avium Paradisearum majoris generis Rege. In tabella itaque ejus iconem statim exprimendam curabam: &quia ad Oviedi descriptionem magis accedere videbatur, quàm illa quae cap. XVI. lib. v. posita, in hoc Auctarium inferendam censebam cum brevibus quibusdam ipsius animalis notis, quales videlicet in atida animalis pelle suffulta observare licuit, ut cum alia icone conferri queat.