# Exoticorum libri decem 373-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, IGNAVVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/373-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/373-2

IGNAVVS. igi βtglstili A collo ad extremam dorsi partem, paullò plus quàm quatuordecim uncias longum erat ejus corpus, crassitudo verò sive ambitus paenè totidem continebat: in vivo autem animali longè majorem fuisse, non est dubium: collum ipsum sex uncias longum erat, & quatuor crassum, comprehensis etiam ipsis villis: anteriora crura ad pedum (quos planos habebat instar ursorum aut simiarum) usque flexuram, septem unciarum longitudinem superabant: posteriora autem, sex cum semisse dumtaxat longa, ut anterioribus ferè integrâ unciâ essent breviora: anteriores pedes à flexura ad ungues usque, tres uncias erant longis posteriores autem ejusdem paenè longitudinis, utrique tamen valde angusti, licet plani, ut mirum videri non debeat, si cum difficultate subsistere & progredi queat: singuli verò tribus contiguis unguibus binas uncias cum semisse longis, albis, & valde mucronatis praediti, pronâ quidem parte arcus instar elatis, supinâ autem sive infernâ carinatis: universum corpus à summo capite ad ungues usque, densissimis iisque prolixis villis erat obsitum, coloris partim nigri, partim cineracei, paenè ut meles, quem vulgus tassum sive taxum appellat, mollioribus tamen, atque à collo secundum dorsi longitudinem usque ad posteriora ferè crura, nigrorum pilorum quadam serie erat insignitum: totum collum à cervice ad anteriora usque crura veluti jubâ quadam nigrorum crinium in utrumque latus propendentium tectum habebat: caput exiguum, brevibus pilis subrufis obsitum, cum mento & gutturis parte: rostro simiam quodammodo referebat; breve enim, glabrum, & obtusum, simisque naribus erat praeditum, exiguis etiam dentibus, satis tamen latis: quùm verò rictum amplum non habeat, hoc animal vix mordere posse, mihi persuadeo. ad calcem cap. XVIII. lib. V. Exoticorum. Postea tamen intelligebam ex eorum serpentum esse genere, qui in interiore Brasilianorum regione reperiuntur, atque in arboribus plerumque versari solent, ut hominibus per silvas iter facientibus insidientur: nam istam habent consuetudinem, ut aliquem sibi vicinum conspicientes, illico in eum insiliant, & corpus ejus atque brachia multiplici nexu ligantes (ut nudi incedunt isti Brasiliani) suum os in illorum anum inserant, adeoque valenter sugant, ut spirandi facultatem ipsis adimant, & nisi cultrum aut aliud ferreum instrumentum apud se habcant, quo serpentes qui tali ratione illos ligatos detinent, conficere queant, ipsis haud dubiè pereundum est

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
