# Exoticorum libri decem 373

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CERCOPITHECVS SAGOVIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/373

exhibita, mihi minimè satisfaceret, ut quae ad animalis exuvium vetustate jam valde corruptum de lincata: illum orabam, ut suum illud animal ad paucos dies mihi concederet, quo commodiùs ejus formam observare possem: quod sanè lubens fecit: nam brevi post, illud ad me mittebat cum avium Paradisearum majoris generis Rege. In tabella itaque ejus iconem statim exprimendam curabam: & quia ad Oviedi descriptionem magis accedere videbatur, quàm illa quae cap. XVI. lib. v. posita, in hoc Auctarium inferendam censebam cum brevibus quibusdam ipsius animalis notis, quales videlicet in atida animalis pelle suffulta observare licuit, ut cum alia icone conferri queat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
