# Exoticorum libri decem 376-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CARYOPHYLLORVM RAMVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/376-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/376-2

CARYOPHYLLORVM RAMVLVS. icon ad capitis XXI. lib. 1. Garciae Oscholion proposita, quae sine foliis, tum ea quam cap. XVII. lib. 1. Exoticorum exhibebam, mihi per omnia non satisfaciebant; alium ramulum, qui fructus rudimentum jam formatum, & florem nondum explicatum sustinens, & rudimentum formari incipiens, foliaque haberet, nactus, sex prioribus Exoticorum libris jam typis expressis, illum non modò à perito pictore in tabella delineandum, sed & ipsam tabellam à perito etiam artifice sculpendam curabam, cujus exemplar in hoc Auctario adjunctum esse volui scholio ad cap. Xxi. lib. I. Historiae Aromatum Garciae; tametsi Scholion illius capitis & veterem foliorum expertem, & alteram è cap. XVII. lib. 1. Exoticorum petitam contineat. CETERVM, sub idem ferè tempus ex Italia flores quosdam accipiebam cum hac inscriptione Caryophyllum album ex Oriente; sed illos adeò aridos, ut paenè in diligentiùs observarem, ignobilis cujusdam pollinem resolverentur, quos tamen quum plantae gle plantae flores potius mihi fuisse videbantur, quàm adcò praestantis aromaticae arboris: nam nonnulli fructus rudimentum in se continebant, ex quo conjecturam facere poteram, Solani cujuspiam flores fuisse, quale est manicum illud, ab Italis Bella denua, à Belgis autem Dollkrupt & Dollbesien appellatum, aut ei congeneris: sed quia planta illa in calidiore regione nata, ejus flores candicabant, sive veriùs cineracei coloris erant, & minores.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
