# Exoticorum libri decem 377-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, AMOMVM SPVRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/377-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/377-2

AMOMVM SPVRIVM. ad scholion cap. XXXI. lib. I. Historiae Aromatum Garcia. NNO Christi millesimo sexcentesimo quinto mittebat ad me eruditus & perhumanus vir loannes Pona, Veronensis pharmacopoeus, plantae cujusdam aliquot fructus uvarum instar confertim in ramulo natos, & aromaticum quidpiam redolentes, quos pro legitimo Amomo sibi datos scribebat; atque adeò eam opinionem Plinii authoritate confirmare nitebatur, qui Naturalis historiae lib. XII. cap. XIII. Amomi & Amomidis mentionem faciens, subiicit, Simile his & nomine & frutice Cardamomum, semine oblango. Verum quidem est, singulos uvarum quas accipiebam fructus, aliquam cum minore Cardamomo, in officinis vulgo recepto, similitudinem habere (quale autem sit Graecorum & Latinorum Cardamomum, nondum cuipiam constare opinor, certum enim est ab Arabum Cardamomo differre) certè uterque fructus triangularis est formae. At Cardamomi vulgo recepti theca oblongior est, & minùs crassa, multisque striis distincta, semina continens crassiuscula, Meleguetae seminibus non valde absimilia, odorata, subrusi coloris, nec ingrati saporis, licet acriusculi: ejus verò fructus, qui pro Amomo missus, theca brevior, crassior, & candidior est, nec adeò striata, seminaque continet tenui membranâ involuta, nigra, oblongiuscula, duplo quàm minoris Cardamomi semina majora, splendentiaque & valde dura, albam quidem medullam continentia, quae acrimoniam quandam tandem exerit, sed nullius amaritudinis participem: atque insuper tota uva cum suo fructu nativum odorem habere non videbatur, sed ascititium potiùs, & olei lavendulae odorem quodammodo spirabat, quasi illo delibuta fuisset, vel certè apud simile oleum adservata. CETERVM, ut ingenuè profiteat meam imPro AMOMO missum. peritiam; valdè difficulter statui posse arbitror, quid verum & legitimum sit Amomum; atque quum Galenus Amomum similem Acoro facultatem obtinere scribat, praestaret legitimum Acorum, satis videlicet jam cognitum, medicamentis Amomum recipientibus admiscere, quàm alias plantas quae pro Amomo obtrudi solent. Quia tamen illa uva, quae pro vero Amomo ad me missa, elegans est & non vulgaris, ac nemo hactenus, quod sciam, ejus meminit, illius iconem in Lectoris gratiam in hoc Auctario locum habere volui.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
