Latin
GEDWAR
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 378
Unproofread scanNot analysed yet
GEDVAR. ad scholion cap. XLII. lib. 1. Hist. Aromat. Garciae. VONIAM Garcias cap. XLII. lib. 1. suae Aromatum Historiae de Zedoaria agens, Avicennam Gedwar illam appellare scribit, glandisque magnitudine &ejusdem paenè formae esse refert; incognitum esse Europae, &difficulter cognitum iri, in scholio ad illud caput adnotaveram. Verumtamen anno Christi millesimo sexcentesimo &quinto, mittebat ad me Veronâ loan GEDWAR. nes Pona paullò antè memoratus, cum Amomi illâ uvâ binas radices, Gedwar veri nomine inscriptas, oblongiori glandi non valdè dissimiles, aut ut veriùs comparem, minoribus Asphodeli bulbis, vel Anthorae; quarum una integra &non corrupta, altera cariosa &confracta, utraque tamen valdè dura &solida, foris quidem cineracei coloris, interiùs autem flavescentis, quae degustata, excalfactoriam vim &acrimoniam possidere deprehendebatur. CETERVM licet nihil certi de ea radice pronunciare possim, illius tamen, quae magis integra, iconem in tabellâ exprimendam curabam, ut ejus forma mente faciliùs concipi possit, quàm nudâ descriptione. Ejus porrò cognitionem, Ponae acceptam ferant studiosi. ig. INDEX *8 uis e. I HEAE g X. F X. ig . 1 TI. OSIIIIMI ii) EIIINAIIS. I. II. i cetiig IHIOII. ie() ii. IETAI:l. ege b3ty EOI IM HOGIA CT D eriris TEII: Oege i Ii euilsi. t2i zRΘL. Fg