# Exoticorum libri decem 38.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 38.1 to 38.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.1

dissimilis, sed major, laevis, cineraceo colore praeditus, putamine satis tenui, quod fungosâ quadam materiâ suffultum, internâ, quâ nucleus includebatur, laeve & fuscum erat: ipse etiam nucleus ferè orbicularis formae, infimâ tamen parte in mucronem desinens, qui in binas partes dividuus erat instar glandis & similium; ejus substantia dulcis, ut amygdalae ferè, subflavi coloris. DECIMVSTERTIVS, fructus (si fructus appellandus est) prorsus circinatae erat rotunditatis, planus, nucis vomicae magnitudine, & paenè formâ, ex rufo cineracei coloris, qui confractus, internâ parte albus, amaritudinis cum aliqua acrimonia particeps. Si fructus erat, externum corticem habuerat quo spoliatus: sed facilè mihi persuaserim non fructum fuisse, verùm pastillum ex arecae polline & calce aut aliqua re simili confectum: nam statim atque Abdala Guzaratensis (quem evocari curaveram, quum exotici illi fructus mihi conspiciendi tradebantur, ut nomina, si quae ipsi nota essent, percontarer) unum & alterum in os injecit, &, appellatione indicatâ, Siri gata gamber, praesentibus binis mercatoribus manducavit: eam ob causam, quum majore diligentiâ hos pastillos considerarem, & cap. xxv. lib. 1. Historiae Aromatum Garciae examinarem, prorsus similes iis esse videbantur, quos sectione quinta illius capitis scribit: Potentiores videlicet ex faufel sive areca, lycio, caphura, ligno aloes, & ambari momento formulas componere, quas esitent. Similes antè accipere memini Londino missos, quum Francoforti ad Moenum habitarem, cum hac inscriptione, Apud Indos magno in pretio haberi. Sed & quotquot naves deinde in Indiam profectae, redierunt, hujusmodi aliquot formulas retulerunt. ELEGANTIS alicujus plantae fructum fuisse reor Decimum quartum, quae fortassis crescat Cannae Indicae vulgo vocatae modo: nam caulis suprema pars, capita sive siliquas sustinens, prorsus similis mihi videbatur, lenta ut illius, & fibrosa, multisque foliolis ceu appendicibus septa: quae folia, quem florem proferat, nemo mihi indicare poterat: nam qui haec cum multis aliis rebus collegerat pharmacopoeus (in reditu extinctus) nullum nomen adscriptum reliquerat, ut nec plerisque aliis, quae in tribus ligneis capsis (in quas varia, etiam quaedam non magni momenti, congesserat) Amstelredamum relatis, sunt reperta: ex quibus mercatorum, qui in eam navigationem impensas fecerant, permissu, haec desumebam quae describerem, quaeque postea ab iisdem liberaliter (ut antè dicebam) mihi fuere donata.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
