# Exoticorum libri decem 38.8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.8

ERAT verò id caput tres uncias cum semisse longum, infernâ parte unciam latum, supernâ magis, ut quod explicatum, ex multis squamis imbricum modo invicem sibi in cumbentibus constans, quae circa mediam & supernam ipsius capitis partem majores, prae siccitate reflexae erant summo fastigio, & quodammodo in lacinias divisae, coloris spadicei: inter quas exortae erant veluti oblongae membranaceae ligulae, planae, & satis angustae, cineracei quasi coloris, summâ parte latiores & foris exalbidae, internè autem spadicei coloris, mollissimo longoque villo saturae purpurae elegantissimae per oras ornatae, quae temporis successu in atrum degenerabat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
