Latin
CAP. XXXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 38.9
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò cum istorum Patriarcharum quispiam è vivis excessit, Episcopi &Metropolitani, qui nostrorum Cardinalium instat sunt, conveniunt ut alium eligant: perpendendum autem est, neminem Patriarcham creari posse, nisi primùm Metropolitanus fuerit; quod cum Pontificia constitutione convenit. Ceterum ex sex Religiosorum quos Caloieros appellavimus milibus in monte Atho degentium, ne quem otiosam vitam traducere existimetis: nam summo diluculo è suis monasteriis egressi, singuli sua instrumenta gestant; alii bipalium, alii ligonem, alii falcem. peramque habentes ex humero dependentem, in qua panis biscoctus &cepae.