# Exoticorum libri decem 38.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.9

Porrò cum istorum Patriarcharum quispiam è vivis excessit, Episcopi & Metropolitani, qui nostrorum Cardinalium instat sunt, conveniunt ut alium eligant: perpendendum autem est, neminem Patriarcham creari posse, nisi primùm Metropolitanus fuerit; quod cum Pontificia constitutione convenit. Ceterum ex sex Religiosorum quos Caloieros appellavimus milibus in monte Atho degentium, ne quem otiosam vitam traducere existimetis: nam summo diluculo è suis monasteriis egressi, singuli sua instrumenta gestant; alii bipalium, alii ligonem, alii falcem. peramque habentes ex humero dependentem, in qua panis biscoctus & cepae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
