# Exoticorum libri decem 39-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/39-2

CAPVT XXXVI. VNIVERSVS hic mons cúm peditibus tum equitibus aditu perdifficilis est: in quo recenseri possent quinque aut sex Caloierorum millia in monasteriis habitantia, quae vigesimum tertium aut quartum numerum explent. Nullum verò est coenobium quod plures ducentis Caloieris pro portione non habeat: etenim in quibusdam trecenti aluntur, in nonnullis ducenti, in aliis centum & quinquaginta, in aliis centum, at que in aliis similiter plures vel pauciores. Omnia monasteria in monte Atho firma & munita esse adversus Piratarum incursiones: licet illis non admodum iniqui aut molesti sint. CAP. XXXVII. X viginti tribus vel viginti quatuor monasteriis in hoc monte exstructis, nullum est, quod munitum & muris probè cinctum non sit, cùm ut hostium vi, si eos invadeErent, tum piratarum excursionibus, si opus foret, resistere queant. Nam cùm maris littora incolant, divexare possent piratae, nisi munita haberent monasteria. Attamen illi ipsi piratae, licet etiam sint Turcae, ab omni humanitate alieni, Caloieris vix molesti esse solent, aut illos offendere magnopere conantur. Iustitia nimirum etiam inter latrones locum obtinente, atque ratione inter sceleratos imperium habente.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
