Latin
39.1 to 39.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 39.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In medio capite densa erat villosorum staminum flavescentis coloris congeries, inter quae latebant angustae &pungentes spinae, binas uncias longae, quibus infimâ parte villosum semen inhaerebat, Nerij semini non dissimile, fusci ex rufo coloris, sed immaturum. Hunc cum XVII. &XVIII. in eadem tabella, quae est Tertia hujus capitis, expressum proponimus. SED &flosculi in illis capsis erant, qui an in arbore nati essent, an in aliqua alia planta, me latet: sed charta, in qua involuti erant, XV. Tianche inscriptionem habebat: candidúsne verò an flavus fuerit flos, dubium:; nam ex resiccato difficilis erat dignotio, praesertim tam brevi momentò pereunte nativo colore: calicem autem habebat è quatuor veluti squamis compactum, &brevi petiolo praeditum, in quo flos erat quatuor foliis longioribus &calicem superantibus constans, angustioribusque quàm calicis squamae, decussatim compositis, protuberante in medio umbone, ut in malorum aureorum &citriorum floribus: odor (si quem habuerat) evanidus, quemadmodum &sapor, propter siccitatem: ab incolis tamen in aliquem usum adservatos fuisse, verisimile est. Eos porrò Decimum. sextum locum obtinere voluimus. ADMIRABILIS formae erat Decimus. septimus: quatuor enim membranaceis foliis ex adverso inter se oppositis, ex eodem tamen pediculo prodeuntibus, constabat; quae supernâ &extimâ parte veluti coëuntia, ossiculum, infimâ parte ipsi inhaerens &fragile occultabant, in quo nucleus orbicularis formae nucis moschatae magnitudine continebatur, foris fuscâ &fungosâ quadam materiâ obsitus, durus, ut qui resiccatus, internè albus &corneae duritiei: membranacea illa folia, multis venis erant distincta, &rhomboidis formae, atque uncialem longitudinem &latitudinem habebant. Nullum ejus nomen indicare poterant Indi ab Hollandis advecti, quemadmodum multarum aliarum rerum: sed quaecumque ignorabant (ignorabant autem plurima, ut qui omnes vilia mancipia fuissent, praeter Abdalam, quem in lava mercede conduxerant) interrogati quî vocarentur, Madagascar, respondebant, tamquam innuere volentes, apud ipsos non nata, sed è Madagascar, sive D. Laurentij insula, esse delata, quia naucleros Hollandos in ea aliquot dies haesisse non ignorabant; imò illorum natu minimus inde advectus fuerat.