# Exoticorum libri decem 39.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 39.1 to 39.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/39.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/39.1-2

Iam diximus, ut aqua, quae in pluviam converti debebat, frigiditate in mediâ aëris regione concreta in nivem transeat: parum itaque inter se differunt aqua pluvia & ex nive dissoluta, quia utraque ex eadem materiâ genita: quae tamen ex nive soluta paulo crassior est, ob compressionem ab aëre frigido. Adeò igitur mala non est, ut illam judicant: imo teste Hippocrate, Scythis quotidiano in usu est. Ex liquatis etiam nivibus magna flumina fieri observamus, è quibus illorum accolae sine noxâ bibunt. Hujus generis multa sunt in Hispaniâ, Germaniâ, multoque plura in Occidentali Indiâ, in quâ major fluviorum pars ex nive solutâ ex montibus & rupibus decurrente oritur, è quibus bibunt omnes, quia in totâ regione nulla alia est. Romani, voluptatis causâ aquam è nive liquatam bibebant, quam, ut tenuiorem redderent, per saxa colabant. Athenaeus Sopitae vetustissimi Poëtae versus citat, in quibus dicit, nivem & aquam è nive liquatam, suo tempore bibere solitos. Pericrates Historicus Graecus celeberrimus ait suâ aetate non modò nivem in urbibus bibi solere, sed etiam in castris. Euticles vir eruditus in quadam epistolâ eos reprehendit, qui potum nive refrigerare non contenti, ipsam etiam nivem bibebant. Sciates Historicus frequenter meminit nivis, cujus suâ aetate multus cum voluptate erat usus. Xenophon in memorabilibus, multas nationes non modò nivem, sed ejus etiam aquam assidue bibere scribit. Romani plurimum eâ usi sunt. Plinius enim libro XXXI. suae Historiae, Neronem primum fuisse scribit qui aquam coxerit, ut eam nive refrigeraret; quod Galenus septimo Methodi confirmat, his verbis: Nero primus aquam coxit, deinde nive refrigeravit: quia aqua hac ratione refrigerata, magis intensum frigus & citiùs recipit, fitque magis sana: nam decoctione terrestres aquae partes segregantur, & tenuior pars remanet, eam ob causam facilius è ventriculo descendit. Plinius epistolâ quadam ad amicum scribit, se, inter ea quae in prandium parata habebat, magnam nivis copiam curasse, ad refrigerandum quod biberent. Plinius lib. XIX.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
