Latin
39.5 to 39.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 39.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Naturalis Historiae queritur de solicitudine quam sui temporis homines in adservandâ nive adhibebant in aestatem calidam. Invertuntur, inquit, montes, servaturque algor aestibus, pervertendo Naturae ordinem, ut in mensibus calidissimis, in quibus aestus &siccitas viget, tanta est hominum curiositas, ut tanta sit nivis abundantia, quanta in mensibus, in quibus Natura illam in terram effundit. Fuit autem ejus aetate, &postea, vulgaris consuetudo, nivem hieme conservandi in aestatem &aestus. Heliogabalus Imperator magnam specum in sui horti colle uno habebat, in quam hieme nivis ingentem copiam è proximis Romae montibus delatam congerebat, quâ aestivo tempore in suis lautissimis caenis uteretur. Chares Mitylenaeus in suâ de Alexandro historiâ, quo loco Petrae urbis Indorum obsidionem enarrat, scribit, Alexandri jussu fossas triginta, parum inter se distantes, excavatas fuisse, easque nive impletas in aestivum tempus ad Alexandri &suorum usum. Idem nunc etiam fit, non in Asiâ modò, sed in magnâ Aphricae parte, &totâ Europâ, praesertim in omnibus Provinciis Turcico Imperio subjectis, praecipuè autem Constantinopoli,2 in quâ tantus ejus est usus, ut toto anno venalis reperiatur. Passim etiam in Germaniâ superiore &inferiore, tum in Vngariâ &Bohemiâ,* aliisque regionibus, quibus nivem in aedes &cellas hieme inferunt ad refrigerandum aestate. Ex Flandriâ glaciei magna fragmenta Lutetiam vehunt pluribus quàm sexaginta milliaribus. In nostrâ Castellâ hieme congregant &adservant in aestivum tempus. Multi Principes viri peculiaria aedificia in montanis habent, in quae nivem hieme conferre jubent in eum usum: multique non minùs hieme quàm aestate illâ refrigerant, tametsi (praecipuè in Castellâ) frigidissimis aquis hieme abundent. Nivis helluones frigidissimae potu cum nive se offendi negant, quemadmodum aliis rationibus refrigerata: nam si haustum frigidae ex puteo aut fonte biberint, noxam sentiunt; si cum nive refrigeratam bibant, non offenduntur. Sed satis mirari nequeo, cùm haec urbs Hispalis una sit ex primariis totius orbis, in quâ multi principes viri &nobiles vixerunt, tam ibidem nati, quam extranei, neminem curasse nivem invehi in aestivum tempus: quandoquidem calores hujus loci ab aestatis initio in extremum quasi Autumnum, adeò ingentes sunt, ut vix tolerari queant, &omnes aquae sint calidissimae, ut bibi nequeant, &incolarum maxima pars negotiis &curis sit implicata.