Latin
LIXOTICOIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
plura quàm haec duo mihi videre non contigit: utrumque autem sensim gracilescens in mucronem desinebat. Ista porrò involucra (ijs referentibus qui ab arbore resciderant) plena fuerant fructibus nucem juglandem cum externo suo pulvino sive viridi cortice magnitudine aequantibus, in quibus orbiculares aliae nuces adeo rotundae, ut torno elaboratae viderentur, &globulis illis, quos pueri in lusu pollice impellere solent (vulgus Batavorum Knickers, Galli Martres appellant) essent persimiles cùm magnitudine tùm colore, atque adeo durae (unam enim confringebam, ut viderem quid contineret) ut nisi ferreo malleo &cum difficultate confringere quiverim, tametsi non valde crasso putamine sint praeditae: continebat autem ea orbicularem nucleum putamini adhaerentem, medio cavum, ut qui siccitate lacunam contraxisset, candidum, sapore initio quali leguminum, deinde instar lupini amaro.