# Exoticorum libri decem 40.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 40.1 to 40.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/40.1

potio jecur temperat, calorem mitigat, cibi appetentiam adfert, ventriculum roborat, omnes quatuor virtutes confirmat, ut faciliùs sua munia exequi possint; efficit ut cibus cum alacritate sumatur; sitim ea ratione extinguit, ut exigua potus quantitas sufficiat, neque inter prandium & coenam sit necessarius: ne calculus in renibus generetur prohibet, eorum calorem temperando; ebrietatem arcet, multaque alia commoda adfert, quae usus & experientia demonstrant. Cùm porrò optima refrigerandi ratio cum nive fiat, ut retulimus, illa gravium Auctorum sententiâ nobis est confirmanda, quorum primus sit Avicenna Tertiâ Primi: ComAvicenna. plexionibus temperatis, inquit, aqua convenientior est, cujus infrigidatio cum nive de foris fit, praecipuè si nix mala fuerit: malam dicit, quia extrinsecus adhibenda erat: bona enim in id quod bibitur, iniicitur, ut ipse Avicenna demonstrat Fen Secunda 1. cap. XVI. Nix & aqua glacialis cùm munda fuerit, & non commixta alii rei virtutem habenti malam, glaciesque non sit concreta ex malâ aquâ, sive solvatur & fiat ex eâ aqua, sive de foris infrigidetur aqua, sive ipsa mittatur in aquam, erit bona, quia aqua ex illis proveniens non diversificatur ab aliis aquis. Quibus verbis nos docet Avicenna, eas aquas quae ex nive & glacie liquantur, si limpidae & purae fuerint, bonitate ab aliis aquis non differre: sed in eo solo constare differentiam, quòd nivis & glaciei aqua spissior sit quàm reliquae, quia vaporibus in aëris mediâ regione condensatis constant, ut retulimus. Rasis, inter Arabes doctissimus, tertio libro ad Almansorem Regem ait aquam nivis Rasis. calidum jecur refrigerare, à sumpto cibo ventriculum roborare, appetitum excitare, sed paucâ quantitate sumptam: & paullò post, Aqua, inquit, quae adeò frigida non est, ut bibentis appetitui satisfaciat, ventrem inflat, sitim non sedat, comedendi appetitum deiicit, corpus absumit; breviter non convenit; ad salutis videlicet humanae conservationem, de qua Rasis eo libro verba facit. Idem libro quarto ad Almansorem, de praeservatione contra pestem agens, aquam nivis praecipit: & eodem cap. repetit. Capite autem xxvi ejusdem libri, aestivo tempore nivem cum saccharo manè propinari jubet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
