# Exoticorum libri decem 40.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DE FERRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/40.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/40.9

Imò multa exempla habemus utilem fuisse, & sanos praeservasse, ne in morbum inciderent, atque aegros à morbis curasse. Multos noui, qui aegri & multis symptomatibus obnoxii, frigidae cum nive potu sanati sunt; postquam verò eâ uti desierunt, denuo in illa inciderunt. Haec omnia nobis demonstrat ipsa experientia, tum ipse Galenus medicorum Princeps multis locis. Nam tertio de Ali-Galenns. mentis ait; Quibus ventriculus est calidus, potus nive refrigeratus propinandus est. Idem confir

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
