# Exoticorum libri decem 40

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/40

AC Exoticorum fructuum miscellanea diversis annis à Iacobo GaAreto aliquando accepimus, & tametsi in illis magna varietas conspiciatur, omnes tamen in unum caput colligendos esse existimavimus, & illorum insigniores in tribus tabellis exprimendos, qui, quàm commodè fieri poterit, suis locis inserentur. PRIMVS igitur fructus, planus erat & circino ductae ferè rotunditatis, quem non singularem, sed plures simul connexos alio fructu inclusos fuisse arbitror: nam alij aliis quasi incubuissent, vestigia in nonnullis adhuc apparebant. Erat verò crasso quidem, sed fungoso cortice praeditus, subpurpurascentis coloris, levis, sescunciam latus, nucleum continens planum, candicantem, impensè amarum: nullum nomen erat adscriptum, ut nec aliis plerisque quos mittebat. Eum autem cum II. IV. V. VI. & VII. in eadem tabella expressum, quae est hujus capitis XVI. prima, hîc subiicio DVRO, densoque cortice praeditus erat Alter fructus, eoque inaequali & fusci coloris, internè laeviore & quodammodo cineraceo, mediâ ejus parte fibrosâ & firmâ: nucleum autem continebat avellanae suo putamine inclusae magnitudine, gravem, durum, rugosum (quia resiccatus) in binas partes divisum, solidum, interiore parte albicantem, in quo nullum manifestum saporem deprehendere poteram, quia omnis vis ob vetustatem fortè evanuerat. TERTIVS, ossiculum veriùs alicujus fructus, quàm fructus dici poterat, idque valdè duro & crasso putamine praeditum, quod externâ parte multis fibris constabat, interna verò nigrum erat & quodammodo saxeum, nucleum crassum, durum & rugosum continens. Ovali porrò erat illud ossiculum formâ, sescunciam longum, unciam crassum. AMYGDALAM ita referebat Quartus fructus, ut primo aspectu amygdala esse videVIIretur: sed longi villi quibus erat obsitus, diversum esse ostendebant. Erat autem unciâ paullò longior, minùs unciâ latus, fuscus, undique villis obsitus (nisi ubi attriti & detersi erant) in dorso autem longioribus, coloris inter fuscum & spadiceum mixti: cortice verò, adeò tenaci, licet tenui, praeditus, ut magnâ difficultate aperire possem; nucleum enim continere, ex strepitu quem motus agebat, intelligebam: erat verò amygdalae suo putamine exemtae par magnitudine, uno tamen latere sinuosus aliquantulum, ut phaseoli formam veriùs exprimeret, quàm amygdalae, quique in binas partes separari poterat, tenui candicante membranâ tectus, ob vetustatem cariosus, ut quis esset ejus sapor discernere nequirem. Caeterùm triennio postquam expressus fuisset in tabella hic fructus, atque etiam descriptus, alios similes, illoque majores, villos integros adhuc retinentes, qui nihil aliud sunt quàm fibrae, ipsi quidem nuci firmiter inhaerentes, sed (ut honestus vir Emanuel Swerts civis Amstelredamensis, diligens in hujusmodi exoticis conquirendis, me monebat) per totam alioqui fructus, qui nucem tegit, pulpam sparsae. Solet verò interdum (eodem Emanuelè teste) is fructus adferri muriâ conditus, formâ paenè exigui cucummeris, sed multo saturatiore viriditate praeditus, qui muriâ exemptus, paullatim flaccescit, & pulpâ tandem in pollinem cum cute resolutâ, nucem relinquit ejusmodi villis tectam, ut observabam in ea quam ab ipso accipiebam anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo secundo, binas uncias cum semisse longam, unciam aut paullò amplius latam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
