Latin
CAPVT XI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41
Unproofread scanNot analysed yet
Illum autem fructum anno insequente Mangas esse deprehendebam; de quo consulendi Garcias cap. IX. lib. 11. Christophorus à Costa cap. XLIII. &meum in illud caput scholium. QVINTVS fructus, unciâ major erat, circiter unciam latus, totus niger, &satis laevis, Fructus v. anteriore parte binis foraminibus insignitus, posteriore vestigium retinens, quo vel petio lac. G. lo inhaeserat, vel suo lobo, si aliquo lobo inclusus fuerat: an nucleum contineret, ignoro; agitatus enim nullum strepitum edebat, &in aquam conjectus non mergebatur. E Brasilia allatus ferebatur. ELEGANS erat Sextus fructus, &veluti ex quatuor avellanis simul connexis constans, Fructus VI. lac. G. laevibus, spadicei coloris, qui alio operimento tectus fuisse videbatur: nam inter interstitia, quibus singulae nuces ab invicem separatae, restabant adhuc membranaceae cujusdam fuscae cutis partes, quâ tecti fuerant Constabant porrò singulae istae avellanae putamine spadicei, ut dixi, coloris, firmo quidem, sed non valdè denso, in quo nucleus continebatur crassus, durus, foris subrufus, internâ parte candicans, nec ingrati saporis. Avellana An Avellana purgativa Ferdinandi Oviedi, quam exactissimè describit cap. IV. lib. X. purgativa Primae partis historiae Generalis &Naturalis? certè multae notae me inducunt ut credam. Oviedi.