# Exoticorum libri decem 41.10

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 41.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/41.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/41.10

cum cum illâ; quòd melior quoque & magis conveniens nostrae sanitati refrigerandi modus fiat cum illâ: praeterea quantas utilitates adferat frigida potatio: contrà quas noxas calida, quandoquidem elanguescit ventriculus, innatare in eo facit cibum, concoctionem corrumpit, unde corpus imbecille fit & consumitur, flatus generantur, elanguescit hepar, sitis inextinguibilis oritur, nostrae necessitati non fit satis, dolor & moestitia inducitur, & alia damna, quae facilè in se deprehendet, qui calidâ utetur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
