# Exoticorum libri decem 41.5-2-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 41.5 to 41.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/41.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/41.5-2

Nec quispiam est in quocunque etiam monasterio, qui artem aliquam mechanicam non exerceat; nunquam enim operas externas conducunt ad sua negotia peragenda: sed si quid in communem monasterii usum agendum est, omnes simul in id incumbunt; aut peculiaribus quibusdam negotium committetur, veluti, vitium putatio, agrorum cultura, lignorum invectio, hortorum cultura, piscatio. Alii etenim sunt sutores, qui calceos aliis consuunt, & laceros concinnant: alii sartores, qui talares vestes parant: alii fabri lignarii, ad lembos, naves, atque alia opera lignaria fabricanda: alii molitores: alii murarii & cementarii: alii similiter alia opificia exercent. Vera est inquam oeconomia in monasterii utilitatem instituta, plurimum differens cùm moribus tum victus ratione à Latinorum monasteriis. Religio Graeca sic inter eos instituta est, ut si quispiam pauper celebs aut alioqui adolescens sese mundo abdicare vult, & Caloierus fieri, & aliquam facultatulam obtineat, ea in communem totius monasterii usum cedet. Fratris nomine inter se non compellant sed patris & filii. Singuli recipiuntur ad ea munia exequenda, ad quae magis sunt idonei Si quis autem Graecè legere norit, aut eruditior aliquantulum sit, plus auctoritatis interdum obtinebit quàm reliqui: nam ad aliis praecinendum adhibebitur: cùm in suis templis eam consuetudinem observent, ut quispiam publicè legat, quod alii canendo pronunciare debent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
