# Exoticorum libri decem 42.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 42.1 to 42.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/42.1

SITNE cortex ab aliquo fructu detractus, cui Duodecimum locum do, an aliud quidpiam, prorsus haerebam, nec qui ad me mittebat, quidquam de ea re scribebat: schedae dumtaxat in quo involutus cum sequente fructu, adscriptum erat Oregioella nuncupari, atque ex ea, cui admisceretur fructus Cacao similis, potionem fieri incolis usitatam. Erat verò hic cortex (si corticem appellare licet) uncialis magnitudinis, reflexis oris praeditus, crassiusculus & satis durus, aciduli saporis & salivam cientis, cineraceique ex fusco coloris. Fructus porrò, quem Oregioellae adjunctum accipiebam, nec exprimi curabam, Cacao fructum, de quo postea dicemus, magnitudine paenè aequabat, membranâ fuscâ tectus, per medium secundùm longitudinem divisibilis, ut amygdalae, avellanae, glandes, & similes, non obliquè ut Cacas, ejusdem tamen cum illo saporis, & forsitan ejus genus: gemellum similem etiam cum illo accipiebam. DECIMVSTERTIVS fructus, uncialis erat longitudinis, non tam denso quàm lento cortice tectus, spadicei ex flavo coloris, nucleum continens cineraceo colore praeditum, & tenui, nigerrimaque & splendente membranâ obvolutum, praeterquam infimâ parte, quae aut candicans, aut (detersâ membranâ) nuda, quantum quidem mihi observare licebat, dimidiatum enim fructum cum integro nucleo dumtaxat accipiebam, ita ut hîc expressus: gustare tamen nolebam, quia, qui mittebat, adscripserat, Brasilianos monuisse illos, qui hunc fructum legebant, ne manducarent, quoniam perniciosus esset. SPLENDENS prae nigredine erat Decimus-quartus fructus, uncialem fermè longitudinem, & minimi digiti crassitudinem aequans, vel etiam amplior, paruum quendam lobum formâ referens, mucrone rostellum aviculae quodammodo imitante: exalbidam pulpam continebat, in qua latebant bina aut terna semina spadicei coloris, malorum vulgarium seminibus paenè similia: qualis porrò esset planta illa quae hunc fructum protulerat, me latet. Eum autem cum XV. XVI. & XXI. in eadem tabella exprimi curabam, quae hoc loco adposita, atque tertia & postrema est hujus capitis XVI. ORBICVLARIS erat Decimus quintus fruXIIII ctus, & semuncialis magnitudinis, duro cortice tectus instar fructus Styracis, duplo tamen major, colorisque minùs illo splendentis, & quasi fuliginosi, nucleum aliquem continens, quia agitatus strepitum edebat. IN hoc Decimo sexto fructu, qui pruni filvestris in spino nascentis erat magnitudine quandam differentiam observabam initio: nam XVI alij apicem illum sive cristam summo fructui inhaerentem, & à pediculo pendentem, planam habebant: aliis in illo apice bina tubercula insidebant ab utraque pediculi parte unum; ut eminentes oculi, totusque apex, aviculae capitellum sursum elato rostro referre viderentur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
