# Exoticorum libri decem 43

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/43

Quum porrò Garetus adscripsisset ab Anglis ex Guyana relatum, ejusque pulpâ manibus confricatis, deinde aquâ elotis, spumam excitatam, cujus rei causâ Sope berries, id est, saponarias baccas ab ipsis Sope berries. esse appellatas; non dubium esse iudicabam, quin essent fructus ille quem Oviedus Parte primâ Generalis & Naturalis histor. lib. IX. cap. v. & Nicolaus Monardes lib. De simplicibus Medicamentis ex Occidentali India delatis, Sphaerulae saponariae nomine doSphaeralae saponariae. narunt. Frnctus XVII NON valdè dissimilis ossiculo superioris fructus erat Decimus septimus, qui Nucis purI. G. gatricis appellatione mittebatur: etenim orbicularem, ut ille, habebat formam, & eandem magnitudinem; hujus tamen color non adeò niger, sed fuscus potiùs, in quo apparebant subflavescentes quaedam venae. Alio autem fructu comprehensum fuisse, & nucleum dumtaxat fructus alicujus esse, apparebat: nam sectus, versicolore substantiâ constare deprehendebatur, magnis maculis albis fuscae substantiae & satis molli (ut quae cultello sine difficultate incidi posset) permixtis. Frnctus VALDE rugosus, nigrique coloris nucleus erat Decimus octauus, in binas partes sepaXVIII. rabilis, exilis, substantiâ, quia resiccatus, durâ, acidiusculi saporis: an aliquo ossiculo aut Iac. G. putamine fuerit tectus, me latet. XIX. I. G. NON fructus, sed alicujus fructus semen videbatur Unde vigesimus, vel cucurbitacci generis, vel alterius cujuspiam: nam similem quodammodo formam habebat, licet aliquantulum crassior, nec adeò rugoso, verùm laevi, colorisque vel spadicei, vel ex spadiceo flavescentis cortice tegeretur: sed nec hujus generis semina ejusdem erant magnitudinis, verùm quaedam latiora, nonnulla angustiora: nucleus qui in illo continebatur, durus ob vetustatem & insipidus. ETIAM hoc semen Vicesimum locum obtinens, cujus fuerit fructus, ignoro, quod XX. Iac. G. quidem Tamarindi semini non valde dissimile erat figurâ, sed magis planum, & oris magis compressis, cortice spadicei coloris tectum, semen continente album, durum, & ob vetustatem rancidum: ipsum semen cum suo cortice ab una extremitate dentatum. XXI. Iac. G. MAGNVS erat glandis ille calix, qui ab Anglis ex Windecaom relatus, Londino ad me mittebatur, cuique Vicesimum primum locum in hoc capite tribuebam: etenim sescunciae latitudinem, & unciae profunditatem habebat, durus admodùm, & multis squamis hispidis firmisque obsitus, ex cineraceo fuscis, internâ parte, ad glandis usque sedem, brevi mollique & veluti sericeâ lanugine cineracei coloris fultus, cujus glans (quae mihi non conspecta) ingens fuisse debuit. Schedae quâ hic calix involutus, adscriptum erat: Hic calix glandis ex Wingandecao allatus fuit: propterea eum esse suspicabar, quem Virginiensis HiMangummostoriae scriptor Mangummenauck appellari tradit, cujusque glandes ab incolis desiccari, ut fananck. ciliùs conservari possint, deinde aquâ macerari & decoqui, ut in cibum cedant cum piscibus vel carnibus, tam ministris quàm ipsis patribus familias, vel variandi cibi gratiâ, vel ob panis penuriam. Exotici fructus à Richardo Garth accepti. CAP. XVII. CETERVM Miscellaneis à Iacobo Gareto acceptis, adjungendam Ocensui descriptionem exoticorum duorum fructuum confractorum, quos ipso curante doctißimus vir Richardus Garth ad me mittebat, & è

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
