Latin
DEROSA
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 44-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim artificis cuiustibet est, congruentia ad munus suum instrumenta cognoscere, ita quoque medicinas quasque, earumque qualitates discere, ad Medicum spectat. Quare necesse est, qui Medicam artem profitentur, eos diligenter agnoscere, quae quibus herbis medicinisve attribuantur qualitates. Sunt enim, qui saepiùs moniti in viam redire recusant, qui tanquam caecutientes à veritate discedunt, &viris sapientibus assentire nolunt. Quibus nec hanc nostram lucubrationem exaravimus, sed iis polius, qui candido animo ad veterem medendi rationem aspirant. In hoc opusculo haec mihi expedienda sunt: Quid sit Rosa, quod paucis admodum aperiam: &quas contincat partes, &quae illis. sint indita nomina: quod utile spero futurum. Deinde, ratione atque complurium Medicorum auctoritatibus, quo pacto Rosarum succus non sit calidiis, sed frigidiis, monstrabimùs Postremò verò, quia de Rosa coeptus est sermo, quid de Alexandrinis Rosis intelligam, exponam. quasque habcat vires. Hoc itaque quàm potui brevissimis verbis apertum, ac examinatum, tibi nuncupandum censui, quod ea benignitate accipies, qua tui similes aliorum dedicationes solent admittere, ut sub tanti viri patrocinio protectum, dum nihil pretii, nihilque gravitatis ex se fert, eruditorum auribus non indignum, nostrorumque manibus gestandum, ex tuo limine prodeat. Quod mihi promittit progenitorum tuorum clarissimus sanguis, praesertim quòd nobilitas ista tua literis Latinis, &Graecis, tanquam gemmis, auroque vestita, majus aliquid, &quod debeant Gentiles tui, pollicentur. Atque haud dubiè intelligo, tuam mihi non defuturam bonitatem, qua nostram hanc opellam admittas, in quo satis habebit patrocinii contra invidos osores: quae si tibi non displicebit, animum mihi ad majora tibi dicanda concitabis.