# Exoticorum libri decem 44-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/44-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/44-5

At Abies tribus gallicis nominibus donata est: nam alij au sapin, alij du Vergno, tertii du Sap vocant: verùm Sapinus Latinorum, Gallis de la Suiffe dicitur. Atque ut faciliùs discerni queat, ejus iconem hîc adposuimus. Quae universae Graeciae adeò familiaris est, & veteribus Picea dicebatur, plurimas appellationes Gallicas obtinet: nam Lugdunensis Galliae incolae in Tarare monte, partim Pignets, partim Pins sauvages nominant: at gallica appellatio qua & Sabaudi & Arverni utuntur, constantior est in Pigneis, quam Pins sauvages. Larix in Graecia non nascitur, Galli Melese nominant, sola inter coniferas folia hieme abiicit: sed haec sigillatim in libro, cui titulus est de Arboribus coniferis, scripta sunt. Aureae mali; Poma Adami, Citria sive Poncires, Citrones & Limones eo etiam numero recensentur. Multa quoque Capparum genera perpetuo virent: quorum nonnulla in rupibus & scopulis Cretae crescunt alia spinosa, alia spinis carentia. Aquifolia, Acacia, Aria* sive Acilaca, Cassiae solutivae arbores, Palmae, Sena, Thamarindi, Adrachnes in Graecia frequentes, Philica, Balsami arbor, Buxus, Cupressus, Trapesuntina arbor cerasifera, Esculus & Cerrus aliâs Volagnida, Ephedra sive Anabasis, Erica, Phana, Cisti frutex, Ledon, & Glans unguentaria perpetuâ fronde virent: Item Hedera cúm alba tûm nigra, Halimus, Hennae frutex in Aegypto nascens alio nomine Alcanna, à Ligustro differens, quod Gallis du Troesne dicitur, & hieme foliis spoliatur; at nOnslsm Alcanna ea retinet. Ilex arbor, Gallis Chesue verd dicta: Hlex coccifera, Gallis Graine d’ Escarlate nuncupata, Iuniperi cùm majores tum minores, Lauri quinque genera, quorum vnum odoris expers est, Lentiscus è qua Mastiche sit, Lycium, & Lanifera arbor, Libanotis coronaria, Sebeste, Sycomorus Aegypto peculiaris, Sabina prima & altera, Thuya, Suber, Taxus, Siliqua sive Ceratia, Nerion & Oenoplia, quae alio nomine Napeca dicitur, & in Aegypto atque Syria crescit, Persea, Polemonia, Genistae quoddam genus in Arabiae solitudinibus nascens, Tragium Cretae familiare, Acacia altera, Myrobalani, & Salvia Cretica, poma gestans edulia, & Anapala arbor dicta, perpetuò virent. Idque non ex alterius scriptorum lectione, sed ex nostramet observatione cognovimus: nihil etenim scripsimus quod ipsi non viderimus. Praetermisimus multas pusillas stirpes quae hieme etiam folia non abiiciunt, quale est Gallorum Frelon, Thymum verum, Satureia graeca; & alias similes; cùm arbores & frutices duntaxat enumerare animus fuerit. Nonnullae aliae, ut Terebinthus, in arborum perpetuâ fronde virentium numero habitae sunt: adiicere tamen noluimus, cùm aliter rem sese habere experientiâ didicerimus. * Aliam, ab ea quae vulgo creditur, Ariam novisse debuit Bellonius, cùm eam inter perpetuò virentes reponat: nam arbor ab omnibus rei Herbaria scriptoribus pro Aria habita, hieme perinde folia abiicit, atque reliqua Sorbi genera. Vicinorum locorum observatio, quae ex summo montis Athou vertice conspici possunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
