# Exoticorum libri decem 45.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.1-2

CAPVT XLV. ANTHARIDVM genus est in Atho monte à nostris vulgaribus diversum, quod Graecis Buprestis dictum est, vulgaribus Cantharidibus alioqui formâ similium, Onisi crassiores essent, pallidi sive lutei coloris, & admodum putidae, indifferenter vescentes, vel rubo, vel cichorio, vel urtica, vel conyza, vel aliis herbis. Caloieri eas antiquo nomine appellant Voupristi: alis ad volatum aptis praeditae sunt, ut muscae. Ejus nominis rationem satis manifestam nobis dederunt, quam suo magno malo experti sunt. Nam si jumenta aut alia animantia ruminantia, simile insectum devorent, vel herbas quibus inhaeserunt depascantur, intumescunt & moriuntur. Quemadmodum autem Viperae cui nomen Prester est, morsus hominibus perniciosus est: sic cantharis illa lutea suprà dicta, bobus praesens est venenum, atque etiam, ut credimus, hominibus: eam ob causam Graeci olim Buprestin nominarunt. Alia adhuc ejus veteris appellationis etvma in variis Auctoribus inveniuntur. Montis Athou Platani altitudine cum Libani Cedris, & montis Olympi & Amani Abietibus comparari queunt. Smilax aspera in dumetis nasci gaudet, & per ejus montis sepes, quemadmodum & Smilax laevis (quae à domestica sive culta, quae varii coloris fabas profert, distinguenda est) in summam altitudinem monte Atho libenter excrescit, ut etiam ad celsarum Platani arborum cacumina pertingat, ipsisque supremis ramis sese convolvat. Vitis silvestris naturam obtinet, quae semper in altum tendit, praesertim si inveniat cui innitatur, quemadmodum & Ephedra. Si Smilax, cujus nunc meminimus, pumilam arborem cui incumbat nanciscatur, supra illius altitudinem nec attolletur nec excrescet ut illam deprimere possit: contrà verò si vastam arborem nacta fuerit, perpetuò attolletur donec ejus cacumen occupet, licet ipsa etiam arbor sidera petat. Nunquam à rustico, à quo Smilacis nomen percontati sumus, adò propriam dictionem expectassemus, qua antiquum ejus nomen exprimeretur: eam etenim vulgari Graeca appellatione Smilachia nominabat. Altissimum montis Athou jugum, magisque celebre, in extrema Cherroneso, propter summam altitudinem, perpetua ferè nive tegitur, quae in aestatem usque permanet: summum fastigium sterile est, asperrimis difficilimisque scopulis constans.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
