# Exoticorum libri decem 45.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 45.5 to 45.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5-2

In eo cùm essemus, atque montis partem Septentrioni obversam, in qua etiam nix diutissimè antè quàm dissolvatur, permanet, contemplaremur, uberiorem, atque arboribus magis abundantem, pluresque stirpes in convallibus producentem observavimus. Quae verò Meridiem spectat, arida est, sterilis, nullas arbores habens, praesertim circa ipsum verticem. Summum montis jugum pyri formam refert; nam & acuminatum & rotundum est: in cujus summo vertice sacellum, quò monasterii Agias Laura ad montis radices siti Caloieri, certa anni die conscendunt, ibique liturgiam canunt: eam autem diem certo inter ipsos constitutam omnes norunt, illamque esse existimo quae mense Augusto Divae Virgini sacra est. Cùm porrò in summo montis jugo essemus, insulas & provincias vicinas, veluti Cassandriam, quam Schiatho vocant, Scyron, Lemnon, Thasson, Samothracen, Imbron, adeò facilè conspiciebamus, ac si viciniores nobis fuissent. Semper istîc aura est frigidissima, quam diu perferre nequivimus. Inde descendentes per partem Meridiei objectam, & ad montis radices vicini, Abietum & Picearum silvas invenimus, quae à Cretensibus & Arvernicis nonnihil differunt: nam earum coni adeò firmiter ramis inhaerent, ut si vi detrahantur, rami fragmentum cum coni pediculo sive hastula semper simul evellatur: praeterea politi sunt, neque ut alii scabri. Istîc etiam Ferulam, & Peucedani Centauriique majoris abundantiam invenimus. Quocunque per montem pergas, nullam viam reperies, qua ascendendum aut descendendum non sit: nam tota regio inaequalis est. Montis Athou Caloieros sive Monachos, mechanicas artes exercere. CAP. XLVI. TAM antè scripsi Caloieros ipsos suam lanam in fila ducere: eam ob causam, qua ratione id faciant, describere consentaneum duximus; quandoquidem eorum colus, fusus, & verticillum nostris dissimilia sint. Colus ex canna sive arundine constat quae Donax dicta est, & intra tres nodos duntaxat resecta, ut foramine facto tres in id laevae manus digitos inserere possint, nempe minimum, & binos ab illo proximos, liberum relinquentes pollicem & indicem, ad lanae pensa trahenda, & fuso applicanda. Summa cannae articulatio furculae in modum incisa est, ut lana illi imposita firmiùs cohaereat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
