# Exoticorum libri decem 46

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46

Caloierus suae regionis more fila ducens, colum lateri non applicat, sed tribus digitis sublevatam sustinet. Lanam magno apparatu non praepatant, sed cam calida duntaxat lavant, & paululum carminant; propterea fusus colui quodammodo respondere debet. Mirum igitur non est si veteres nonnullas stirpes colus, fusi, & verticilli nomine donarunt: nam & hodie Attractilis herba fusi vicem illis praebet: ejus enim caulis rectus est & laevis, tamquam arte expolitus esset. In ejus penuria bacillo minimi digiti crassitudinem non aequante, sed aequali ubique utuntur, cui ferrum hamuli piscatorii modo formatum infigunt, ut filum comprehendat è quo fusus dependeat. Verticillum etiam colui & fuso respondere necesse est, quod cum nostrarum mulierum verticillo nihil commune habet. Quoniam autem solummodo excogitatum est ad fila commodiùs ducenda, atque ut fuso pondus addat; indicare voluimus Graecorum verticillum, etiam nunc illi simile esse, quod veteres descripserunt, quodque eam auctoritatem obtinuit ut & herbae, & pisci nomen daret Sphondylion, quem piscem frequentiùs in Anglia quàm in Gallia reperiri scimus. Graecorum verticillum dimidiato pyro in binas partes per medium secto simile est: per medium perforatum est, dentibusque caret. Id verticillum supe riori fusi parti infigunt, inferiore fusi parte deorsum propendente: fila autem nostro more torquent. Nullam unquam in totius montis ambitu urbem muro cinctam fuisse credimus: quia nulla murorum vestigia exstant: Vranopolis, Palaeotrium, Thyssus, Cleone, Apollonia, Cassera, à Plinio enumeratae, solummodo exigui pagi fuisse videntur, ubi nunc monasteria sita sunt. Caloierum inter reliquos invenimus, qui recens ex Sophia in montem Athon habitatum advenerat, lagenas è salicis amerinae virgultis, aut tiliae cortice, aut castaneae summis surculis, alióve ligno sequaci ut est ulmi cortex, texendi admodum peritum. Absoluta & probè contexta lagena, aliqua materia, ne perflueret, inducenda erat: ad eam igitur rem Piceae resinam, Graecis πουκίνη, & Latinis Spagas dictam dictione Plinio usitata, sumebat, quam (cùm pinguis & lenta sit) paululum decoquebat, & calidam in lagenam iniiciebat, quae foramina & surculorum corticúmve interstitia complebat & indurabatur; hacque ratione lagenae stipabantur ne exstillarent. Ejusmodi lagenae viatoribus sunt commodissimae: nam neque Solis ardore facilè finduntur uti ligneae, neque fragiles sunt ut terreae, neque graves ut stanneae. Quoniam verò leves sunt, atque diu conservari possunt, iique qui illas conficiunt Sophiae (in Servia Graeciae Provincia ea urbs est) habitant, & inde per Graeciae insulas venales circumferre solent, Sophiae lagenas appellant. His Walachi, Bulgari, & Circassi libenter utuntur. Cancri aquae dulcis, in montium rivulis versantes, à nostris fluviatilibus Cammaris, quos vulgus Cancros appellat, diversi.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
