# Exoticorum libri decem 47-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47-3

CAPVT XLVIII. ORTENTOSAM cujusdam Caloieri vivendi rationem describere volo; ut qua ratione reliqui vivant, faciliùs intelligi queat. Postridie cùm in monasterium Simeon pervenissemus, Caloierus quidam, ferrariam artem exercens, asthmaticus, lenta febre laborabat, quem ingens tussis vexabat, & magna sitis perpetuò torquebat: is ad prandium nos invitans, Saracosti, hoc est, unius ex illorum quadragesimis sive angariis tempore, ciborum delicias quibus uti solebat nobis adposuit. Isti Caloieri quadragesimarum suarum tempore piscibus sanguine praeditis non vescuntur: itaque herbis, alioque hujusmodi modico apparatu uti necesse est. Nobis igitur erucam, eleoselini radices, porri bulbos, cucumeres, cepas, atque pusilla allia virentia apposuit. Haec omnia ex communi monasterii horto desumpta erant, tametsi nonnulli etiam privatos hortos colant. Herbas praedictas crudas sine oleo & aceto edimus: quoniam apud istos miseros ea est consuctudo. Nobis praeterea adposuit olivas nigras conditas, quas Dermatias appellant, atrum panem biscoctum, atque vinum. Biscocto pane utuntur Caloieri, ne saepiùs clibanum calefacere cogantur. Invitavit & binos è suis sodalibus, qui salitos & desiccatos nonnullos pisces attulerunt, sepias, polypos, lolligines. Eo autem tempore omni cancrorum genete, marinis cochleis, aliisque testâ inclusis, quales sunt mytuli & ostreae, illis vesci licet, quoniam sanguine carent. Miser aeger conquerebatur appetitum planè esse dejectum, ajebatque, nisi nuces sibi à morbi initio reservasset, jam diu terra obrutum fore: atque istis solis vitam conservatam referebat, quoniam illi orexin excitarent ad paululum panis aquâ intincti cum olivis salitis edendum. Isti Caloieri à crudis cepis & alliis coenas suas inchoare solent, atque erucâ & nasturtio finire; media & primaria coenae fercula olivae salitae, & fabae aqua maceratae sunt: atque cujuscunque tandem conditionis sint, sani vel aegri, vinum aquâ temperare non solent. Hujus Caloieri victus ratione consideratâ, persuadere conati sumus ut boni succi pisce aliquo recente uteretur; nam admodum macilentus erat, & toto corpore valdè extenuato: at ille respondit, etiam si statim moriendum esset, illo vesci nolle, nedum carne. Ea vivendi ratio non modò apud Caloieros locum obtinetur, aut apud sacerdotes, aliósve sacris initiatos in Graecanica ecclesia; sed etiam apud plebem, quae mortis etiam poenâ propositâ, quadragesimae ipsorum tempore piscibus sanguine praeditis, aut aliâ re pingui vesci nolit: adeò rigidi sunt hujusmodi superstitionum observatores. E monte Atho in Saloniki profectio, & de raris piscibus qui istic capiuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
