# Exoticorum libri decem 47-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47-4

CAPVT XLIX. ONASTERIA ad maris littus sita, ut sunt Laura, Yuero, Vatopedi & pleraque alia, noctu suas naviculas in portu aut maris littore non relinquunt, praesertim Tubi portus minimè tutus est: sed eas è mari subductas locis quibusdam concludunt, quorum valvae sunt ferreae, ut igni quem piratae iniicere possent, resistant. Pauci sunt tuti portus in montis ambitu, exceptis qui in Vatopedi & Laura sunt: propterea frumentum rariùs serunt. Sed cùm vites, oleas, ficus, cepas, allia, fabas & legumina colant, permutationem cum Nautis faciunt qui illis triticum advehunt, vel illud praesenti redimunt pecunia. Molas in hoc monte vidimus tam pauca aqua impelli, ut rivi canalis profluentem aquam continens vix brachialem crassitudinem aequaret. Piscinam autem humili loco struunt, partem superiorem amplam & capacem habentem, inferiorem verò paulatim in angustum coactam infundibuli modo: in ea foramen est tanto impetu aquam emittens, ut in exiguam rotam, aliâ ratione quàm nostrae sunt, fabricatam, incidens, quamtumvis magnum molarem lapidem impellere possit. Lauri cujus in convallibus magna est copia, baccas colligere solent, è quibus oleum exprimunt, quod venum exportant per Wallachiae, Bulgariae, Serviae urbes atque loca vicina. Marinos ursos, quos Neapolitani & Masanenses Massacara nominant, istic capiunt, Astacis marinis sive Homar Gallorum ferè similes; sed invalidi sunt ut Locustae, & aculeis carent ut Astaci: nam Locustae dorsum aculeatum habent ut marina Aranea: atque adeò hunc piscem intellexit Suetonius Tiberii Caesaris crudelitatem describens, qui aspero Locustae cortice misero piscatori os dilacerari jussit. Nos Gallicè Sauterelle de mer reddere possemus. nam quae Massiliensibus corrupto sermone Langouste dicitur, puro sermone Gallico Sauterelle appellari posset.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
