# Exoticorum libri decem 47.9-10

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 47.9 to 47.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47.9

Quapropter si Galeni, Aëtii, Avicennae, & aliorum doctrinam profiteri vis, nullam aliam temperaturam in succo Rosarum constitues, quàm frigidam. Propterea non est auctoritati ejus tantum tribuendum, ut veritas deseratur, quae sola multò charior debet esse cuilibet bono viro: Siquidem ratio ipsa, ac deinde tantorum virorum testimonia, econtrario versentur. Neque omnino in hoc est culpandus Mesues, qui suo tempore in re Medica, inter Arabes palmam obtinuit, sed potius, (ut existimo) interpres, qui sicut alios, hunc locum vitiavit: pro frigido enim, calidum esse succum interpretatus est, quod aliis locis, ut nosti, satis manifestè ipse Mesues dictitavit. Haec igitur ad cognitionem temperaturae Succi Rosarum sufficiant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
