Latin
CAPVT L
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 48-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT L. IDEROCAPSA in Macedonia sita est Serviae contigua: eumque esse locum, in quo Philippum Alexandri Magni patrem, aureos Philippicos primùm cudisse Diodorus Oscribit, puta cùm Crenidas fodinas invenisset, atque eas excoluisset: namque refert illa aetate singulis annis, mille &lius auri talenta reddidisse. Metallicae quae nunc istîc laborant operae, magna ex parte Bulgari sunt. Vicinorum pagorum eò ad mereatum con fluentes rustici Christiani sunt, atque Servianicè &Graecè loquuntur. Iudaei similiter istîc adeò aucti, ut Hispanicam linguam quodam modo vulgarem reddiderint: etenim inter se versantes &sermones conferentes nulla alia lingua utuntur. Siderocapsae diutiùs substitimus, ut fodinas observaremus, tum etiam quòd magnoperè conspicere cuperem qua ratione aurum è sua vena eximeretur. Cùm verò aurum omnium metallorum sit perfectissimum &purissimum, atque tam varia nomina in Europa adquifierit; perpendere voluimus, an illa in sua vena adipisceretur: at ipsius impuritatem aliunde, quàm eorum, qui id commiscent, infidelitate, non procedere comperimus. Aurifabri, &Monetarii diversa illi nomina tribuunt, atque aliud altero vilius constituunt; inde factum ut aliud aurum ducatorum, aliud aurum coronatorum, aliud aurum scutatorum, aliud aurum rhenense dicatur; unum viginti karatis, aliud octodecim, reliquaque in hunc modum pluris vel minoris aestimantes. At ejuscemodi nomina &precia in variis regionibus nata sunt, in quibus eorum qui illud commiscuerunt &aliorum metallorum ipso viliorum miscellanea multiplicarunt, infidelitate adulteratum est. Ea porrò multiplicatio, ex eorum, qui illius precium in nummorum recentiorum generibus augent, arbitrio, excogitata est. Ducati etenim, Scutati, Philippei, Angeloti, Portugallici diversimodò ex puriore vel impuriore auro cusi sunt. Id autem inventum non est recens: legimus enim jam vigente Romanorum imperio, Rempublicam, cùm graviores bellorum impensas tolerare nequiret, nummorum pondus interdum minuisse, ut id lucri accederet, atque purum argentum, admixta aeris octava parte adulterasse &auxisse. Natura Natura numquam oblectata est perfectiorem substantiam elementarem condere, quàm aurum: nam non minùs purum &sincerum est in sua qualitate, quàm ipsa simplicia, ex quibus compositum est, elementa. Non igitur immeritò prae reliquis divitiis illud aestimamus, atque reliquis metallis praecellere censemus.