Latin
48.1 to 48.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 48.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et non amiserunt adeò vires suas, quòd apud nos flores hujus arboris sic dissolvunt ventrem, velut aliud pharmacum violentum. Harum rosarum apud Italos, Gallos, Germanos, diversasque gentes, nunc est frequens usus, quas Damascenas vocant, quoniam ex Damasco nobilissima Syriae urbe credunt devenisse. Apud nos verò, triginta ferè sunt anni, de qua notitiam attingimus. Apud magnates, &nobiles fuit in primis aestimabile medicamentum: nunc verò ubique habetur. Ita ut non sine Seplasiariorum jactura perierit usus pharmacorum: quoniam in deponendis humoribus per inferna absque molestia mirum in modum alia medicamenta antecellit. Sic laudatus est earum usus, quòd in omni genere hortorum, ruderatisque locis multum aestimetur. In primis velut Mel rosarum cum foliis habuit usum Modus conficiendi hoc medicamentum est, ex una parte foliorum rosarum, &tantundem mellis. Sunt qui duas partes rosarum ponunt, &unam mellis. Post verò ob nimiam curam hominum in modum Syrupi sic conficiunt: Excolati Succi Rosarum partes duas, mellis partem unam, reducantur lento igne ad mellis formam. Alii autem ut sit majoris solutionis, macerant folia Rosarum in aqua calida per aliquot horas, &expressis rosis, iterum alias rosas ponunt in eadem aqua, &inde alias, donec aqua rubeat, &Saccharo Syrupum construunt: Sunt, qui ad sextam &nonam vicem rosas infundunt, ut exquisitissimè pharmacum solvat. In foliato debent poni folia unguibus resectis. Datur ex eo secundum stomachi robur: communiter exhibentur tres unciae tam de foliati, quàm succo constructi. Sunt, qui adhibeant cum hac rosarum conditura Diachartamum, Diacidonium, Electuarium ex Succo Rosarum, ut vigorosior sit operatio, quod tu considera. Cooperiuntur aliquando Rosae istae saccharo: aliquando fit ex eis Tragema, ut delectabiliores sint. Non exhibentur summo mane velut ceterae medicinae subductivae, sed per unam horam ante prandii acceptionem. Faciles enim mitesque medicinae, non multum à cibo distantes sumi debent, quod Galenus nos docuit secundo de Alimentorum facultatibus, ubi post prunorum decoctum (quod ob ventris solutionem sumitur) cibus non multum differri voluit: hoc praeceptum universale esse, omnium medicinarum lenientium, eodem in loco retulit: Quod libro quinto de Tuenda valetudine confirmat.