# Exoticorum libri decem 48.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 48.5 to 48.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48.5

Nos autem de hac re saepè periculum fecimus, hoc pacto: Nam integra pulpae Cassiae (quam fistularem vocant) uncia exhibita, paulò pòst cibo accepto efficaciùs atque fortiùs operabatur, quàm si prolixo postea temporis spatio cibus sumeretur. Hoc verò non injuria dictum existimet quisquam, cum fistularis Cassia adeò benigna medicina sit, quòd si spatium intercedat, in nutrimentum convertitur, quae cùm à natura ad actum paretur, in vapores facilimè resolvitur, qui per totum corpus permeant. Quando parum ante cibum sumitur, unà cum cibo ad actum ducitur; unde ventrem emollit, & per inferna humores subducit: quoniam per dulcedinem ciborum fortiùs ab hepate attrahitur, ac deinde potest faciliùs penetrare, & vires suas meliùs exercere. Arnoldus de villa nova, libello de Conservanida juventute, hanc rem, ceteris omnibus, clariùs nos docuit, cùm de Cassia loquitur. ibidem sic inquit: Et melior acceptionis modus est comesta per horam ante cibum. Et parum pòst dans rationem: Et dum recipitur, inquit, ante cibum, trahitur de virtute ejus ad remotas partes cum virtute cibi. Et ipse libro quem de Vinis condidit, hoc negotium in hunc modum confirmat: Et quidam in medio cibi granum Aloës recipiunt, & etiam Cassiam fistulam; & statim recepto, superponunt cibum, & operatio bona & lau. dabilis consequitur: & nota quòd medicinae quae non sunt viosentae, & sunt tardae operationis, & modicae effusionis, vigorantur & meliorantur si sumantur cum cibo. Ipse autem in libro de Conservatione sanitatis, quem ad Regem Arragonum scripsit, capite ultimo, Cassiae fistulae partem internam, parum ante cibum, ob ventris lenitionem, exhibet. Quam rem Vitalis de furno Medicus & Cardinalis, commendatitiam relinquit, quum de Cassia fistula tractat: Plus etiam, inquit, operatur, si statim ante prandium sumatur Non ob aliam caussam Carpius, quum de anatomia matricis scriberet, sic docuit: & quamvis Cassia fistula sit in numero medicinarum non multum agitantium, nec multum à remotis trahentium, propter hoc non obstat, quòd non sit timorosa in praegnantibus, quia est ventosa: quam tamen ventositatem aliqui corrigunt cum cinamomo & cum aniso, vel cum aliis ventositatem corrigentibus: & detur Cassia pro minori ventositate generanda ante primum cibum allumendum in prandio, quia cibus supra assumptus removet. Haec ille. Sed Mesues Arabum decus, Canonibus universalibus de medicinis tardè operantibus, quae suum opus efficiunt lambificando, aut lubricum faciendo, post earum exhibitionem, illco; absque intervallo sumi cibum praecipit, ut natura roboretur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
