Latin
49.1 to 49.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
constabat; quae in bina lignosa duraque putamina dehiscebant, &orbicularem planumque nucleum continebant cineraceâ membranâ tectum. Eum verò fructum tot nucibus simul junctis, &veluti in unum caput coactis interdum crescere intelligebam, ut tamquam orbicularem clavam, geminum pugnum crassitudine aequantem &in multos angulos desinentem referre videatur. Hujus fructus nucleo, incolas uti dicebant, ad corpus vomitu &alvi dejectione purgandum. ARARA fructum in Kaiana crescere, in arbore-ne an humiliore plantâ, non erat adscriptum. Erat verò uncialis longitudinis, cute veriùs quàm putamine constans, satis durâ tamen, nigraque, longiore pediculo &inaequali nitens, ut plures flores inhaesisse viderentur. Incolae ejus confracti &in aqua elixi decocto, maligna ulcera lavant, ad ea curandum: aiebant etiam utilem ad alvum emolliendam; quod de nucleo intelligendum arbitror, quo carebat fructus à Walichio acceptus: sed alium paullò post ad me mittebat lacobus Garetus magis integrum, continentem nigrum nucleum silvestris olivae magnitudine. ORVKORIA, fructus arboris in Wiapock nascentis, Iuruma appellatione, quo ad curanda vulnera utuntur, hostium telis &jaculis in bello inflicta: fructus enim contusi vel confracti succum in vulnera instillare ferunt, ad ea consolidandum. Planus autem erat is fructus, paenè unciam latus, &binas longus: sed contortus instar siliquae Cytisi legitimi, longè tamen major, valdè rugosus, cineracei coloris, semen planum continens. BINAS uncias longus erat Cunane fructus, cujus jcon expressa est in tabella proximo capite sequente reponenda, unciam summo capite latus, deinde paullatim ad infimum usque gracilior fiebat, dorso paullò elatiore, laevis, niger &splendens, tribus foraminibus summo capite praeditus, uno supernè, binis infernè. Illum in pusilla arbore nasci ferebant, cui nomen Morremor: immaturus autem erat: sed plenam maturitatem adeptum, duplo majorem asserebant; eumque supra prunas tostum, manducari ab incolis adversus capitis dolores. WARICORAMORI fructum, secundum flumen Arriwari crescere adscriptum erat; ad quam tamen rem utilis esset, ignorari. Binos autem similes accipiebam, ejusdem quidem formae, sed magnitudine differentes: nam unus binas ferè uncias longus erat, alter uncialem longitudinem non superabat; uterque tereti &rugosae glandi similis, adstrictoriae facultatis, qui alio cortice sive putamine tectus fuisse videretur.