# Exoticorum libri decem 49.1-3-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 49.1 to 49.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.1-3

Nam Natura, aequâ quantitatis proportione cum elementorum symmetriâ respondente illud condens, ab ipsa origine jam expurgatum reddidit, ipsorum elementorum simplicium instar: atque istâ elementorum, in virtute pari, conjunctione adeò delicatam & perfectam indissolubilis unionis mixturam generavit, ejus colligationem tam fideliter fabricans, ut incorruptibilem massam conflârit, quae in sua excellentia & bonitate in aeternum permanet. Eam ob causam neque à temporis injuria vinci, neque ullam excrescentiam, aut rubiginis superfluitatem in se continere aut ferre potest aurum. Nam tametsi multo tempore aquâ mersum aut igne sepultum maneat, nullam tamen inde maculam contrahit, neque aliam qualitatem, aut ponderis imminutionem adquirit. Illud singulare privilegium prae reliquis metallis obtinet. Ex Siderocapsae fodinis ingens auri & argenti summa Turcarum Imperatori accedit: nam singulis mensibus, deductis operarum stipendiis, pro sua portione decies octies mille ducatos, nonnunquam triginta millia, interdum plus, aliquando minus accipit. Qui censum pendunt, non meminisse affirmârunt iam inde à quindecim annis minus pendisse novem aut decem ducatorum milibus in singulos menses pro Turcarum Imperatoris jure. Metalla verò istîc purificantur labore & industriâ Epirotarum, Graecorum, Iudaeorum, Wallachorum, Circassiorum, Servianorum & Turcarum. Circiter quingentae aut sexcentae fornaces per Siderocapsae montes sparsae sunt: neque ulla est quae peculiarem dominum non habeat, qui suis expensis omnia necessaria in ea peragi curet. Porrò cùm fossores, tùm qui effossam fodinam educunt, Caducaeo sive virgula divina non utuntur, sed sine sorte aut supputationis calculo, fossionem prosequuntur prout illam commodam & utilem initio invenerunt. Pyritis sive Marcasitae genera variis praedita sunt coloribus. Aurum verò atque argentum purum non reperiunt, quin priùs fusum fuerit. Neque Chrysocolla istîc est, neque Cobaltum: neque fossilium carbonum apud illos usus: aliâ verò ratione metalla excoquunt quàm in Germania. Eorum fodinae fluoribus carent. Leges inter Metallicos sancitae diligenter ut in aliis provinciis observantur. Qui argentum ab auro aquae fortis beneficio separabat, Christianus erat Armenius. Vocabula quibus nunc Siderocapsae res metallicas exprimunt, neque Graeca neque Turcica sunt: nam Germani qui primùm eas fodinas excolere coeperunt, incolas metallicarum venarum, & instrumentorum quibus in eruendis venis utendum, nomina Germanica edocuerunt, quae deinde exteri cùm Bulgari tùm Turcae observarunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
